Алексей Валиулин
Алексей Валиулин

Переведите на русский с латыни СРОЧНО!

DE L.IUNIO BRUTO
Tarquinius Superbus, septimus rex Romanōrum, omnia iura humāna et divīna illūsit. Aliquando unus ex filiis eius Lucretiam, nobĭlem muliěrem Romānam, ita laesit, ut illa marītum amicosque eius ad se vocāret et in eōrum conspectu ferro sese percutěret. Tum L.Iunius Brutus, cum cetěri terrōre concussi essent, ferrum ex vulněre tractum sumpsit et illud prae se tenens "Discēdat tandem", inquit, "L.Tarquinius Superbus cum suis in Etruriam, unde illa gens nefaria olim huc venit. Equĭdem non permittam, ut illi, quos omnes boni contemnunt, Romānos oppriměre pergant. Id per hunc sanguĭnem iuro". Tum amīci arma ex latěbris prompsērunt gladiosque destrinxērunt. Statim portae urbis clausae sunt, ne rex, qui tum bellum gerēbat, invaděret. Ita Tarquinius proscriptus et redĭtu interclūsus cum suis in Etruriam secessit (anno ante aeram nostram quingentesĭmo decĭmo).
Sed erant in Romāna iuventūte nonnulli adulescentes, qui in regno iucundius vixěrant. Quibuscum legāti a rege Tarquinio missi clam consilia struxērunt et Bruti quoque duos filios in societātem sumpsērunt. Sed res Bruto nuntiāta est. Qui rem omnem oppressit et, cum supplicium de illis sumerētur, mortem filiōrum aspexit, neque anĭmus eius misericordia flexus est.

Похожие вопросы
Переведите на латынь :
Переведите пожалуйста на латынь
Переведите пожалуйста с латыни ))
переведите пожалуйста с латыни на русский
Переведите с латыни!
Переведите пожалуйста на латынь!
Правильно ли переведено предложение с русского на латынь? Если нет, то какой верный перевод?
Переведите с латыни на русский, пожалуйста... для тех кто знает латынь
Как перевод с латыни на русский будет? Пожалуйста, срочно!
a meis amicis defendor переведите с латыни на русский пожалуйста