помогите пожалуйста перевести с латинского ...
De Cinea
Cineas, legatus ille, qui cum Romanis de pace egit, Pyrrho regi gratus erat. Rex saepe dixit plures urbes Cineae eloquentia, quam armorum vi captas esse. Cineas tamen non putabat regis consilia simper esse probanda. Cum Pyrrhus totam Italiam occupare velle diceret,Cineas regem rogavit, quid aliud, Romanis superatis, hic suscepturus esset. “Censeo, - ait Pyrrhus, - Siciliam mihi armis capiendam esse”. Tunc Cineas vero: “Occupata Sicilia, quid postea acturus es?” Rex, qui nondum Cineae mentem perspiciebat: “In Africam, - inquit, - transeundum erit”. Cineas vero: “Quid deinde facturus es?” “Tum denique, mi Cinea, - ait Pyrrhus, - quieti nos dabimus. Post tamasperos labors pacis longae usus voluptatem magnam nobis afferent”. “Quin, - respondit Cineas, - illam voluptatem jam nunc capis?”
Ну пожалуйста!!!