Нужна помощ! пожалуйста помогите перевести LATIN.
De solone et croeso.Solo, ille sapiens, qui leges utilissimas Atheniensibus scripsit, terras alienas libenter visitabat. Aliquando Croesus, Lydiae rex, Solonem invitavit, nam divitias suas viro sapienti ostendere desideravit. Croesus Solone divitior, sed Solo Croeso sapientior erat. Croesus, qui se felicissimum putabat ( nam divitissimus erat ), Solonem interrogavit: "Quem tu, vir sapiens, omnium hominum felicissimum putas?" Solo respondit: "Tellum Atheniensem felicissimum puto, nam filios bonos honestosque educavit et ipse pro patria pugnans morte honestissima vitam finivit. " Alios quoque viros, qui mortem honestam habuerunt, nominavit. Tum rex iratus: "Nonne me felicissimum omnium hominum putas Quis enim pulchriores vestes, splenditiores gemmas, aedificia ampliora habet?" - "O rex - inquit Solo - nunc te divitem et regem video, sed felicem non prius te nominabo, quam vitam bona et honesta morte finies". Hoc responsum minime placuit et Solo regnum eius reliquit.