переведите пожалуйста с латыни на русский
De Gallia
Caesar in libris, qui Commentarii de bello Gallĭco nominantur, et de bellis,
quae cum popŭlis Gallorum et Germanorum Romani gerebant, et de morĭbus in-
stitutisque eorum scripsit.
Pleraeque Gallorum gentes a Julio Caesare jam victae sunt. Una. Tamen
gens – nomĭne Arverni– diu Romanis restĭtit. Regŭlus Arvernorum Vercingetorix,
dux summae fortitudĭnis, multis proeliis defessus, intra moenia oppĭdi Alesiae
fugatus est. Mox Caesar advēnit et oppĭdum obsidere statuit.
Castra extra moenia a Romanis posĭta sunt et oppĭdum extěro muro cinctum
est. Post multos menses obsidii incŏlae Alesiae cibo et aquā carebant. Tum
princĭpes arma Romanis dare constituerunt. Milites, qui vi et armis capi non po-
tĕrant, fame victi sunt. Multi Gallorum statim occisi sunt; ceteri cum Vercinge-
torīge in vincŭla conjecti sunt. Proxĭmo anno Romam adducti sunt; ibi Caesar
Gallos triumpho duxit; deinde misĕros capĭte damnavit.