
Помогите перевести текст с латинского на русский
Multos annos Oedĭpus Thebis omnium consensū felicĭter regnavisse dicĭtur, cum vehemens pestilentia in urbe orta est. Multi cives gravi quodam morbo affecti subĭtā morte exstincti sunt. Nullum huius mali remedium invenīri posse videbātur. Tum Oedĭpus oracŭlum Apollĭnis consulĕre consilium cepisse narrātur legatumque Delphas misisse numen dei percontātum. Oracŭlum Delphĭcum ab Oedĭpo consultum respondit causam illīus casūs esse interfectōrem Laii regis, qui in urbe manēret; necesse eum urbe expelli, ut urbs hāc macŭlā purgarētur. Responso oracŭli accepto Oedĭpus omnem opĕram dedisse dicebātur, ut malefactōrem requirĕret requisitumque urbe expellĕret. Ităque interfectōrem statim devōvit nesciens se hunc virum esse et se, igĭtur, ipsum devovisse. Ne suspicāri quidem potĕrat se regis interfectōrem esse, quia rex Thebanōrum non ab uno viro, sed a grege magno latrōnum occīsus esse tradebātur.
Sed brevi tempŏre horribĭlem veritātem compĕrit. Nam senex ille, qui iter faciens in trivio ab Oedĭpo occīsus erat, ipse Laius rex Thebanōrum et Oedĭpi pater fuit. Ita Oedĭpus intellexit se contra suam voluntātem manū suā patrem occidisse, matrem autem suam in matrimonium duxisse.
Intolerabĭli dolōre anĭmi affectus ipse sibi ocūlos eruisse narrātur, ne hunc mundum, quem scelĕre suo maculavĕrat, aspicĕre posset, et cum Antigŏnā filiā domum suam urbemque relīquit.