AS
Andrei Sergeihev

Помогите перевести с латыни на русский язык!

Q. Curti Rufi Historiarum Alexandri Magni Macedonis libri qui supersunt Liber VIII caput IV
21 Inde [Alexander Magnus] pervenit in regionem, cui Oxyartes, satrapes nobilis, praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius, quam ut duo ex tribus filiis secum militarent, exegit. 22 Satrapes etiam eum, qui penes ipsum relinquebantur, tradit. Barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat. 23 Id cum multa comitate celebraretur, introduci XXX nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbaris raro. 24 Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, contra quam non satis cauta mortalitas est. 25 Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla poterat, haud alio animo quam parentis adspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere, Persas et Macedones conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse. 26 Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse. Ne inferri nefas arbitretur, illamº matrimonii iure velle iungi. 27 Insperato gaudio laetus pater sermonem eius excipit. Et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem — hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus, — quem divisum gladio uterque libabat.

Ел
Елена

Скачай программу Диктер. В настройках перевода установить автоопределение. И прочитаете про Александра прибывшего в Македонию...

Похожие вопросы
помогите пожалуйста перевести с латыни на русский язык
Помогите, пожалуйста, перевести одно предложение с латыни на русский язык.
Помогите, пожалуйста, перевести предложения с латыни на русский язык.
Помогите, пожалуйста, перевести текст с латыни на русский язык.
Помогите перевести с латыни на русский язык.
помогите с Латынью, перевести рецепты на русский ( частично присутствует фармакология)
Помогите перевести с латыни на русский
Помогите перевести с английского языка на русский.
Перевести с русского на латынь, кто знает латынь?)))
Помогите пожалуйста перевести текст с латыни на русский язык, очень надо