Помогите перевести латину!!!!
V. DE CONSŬLE CAESōNE FABIO
Paulo post bellum cum Porsēna gestum Veientes saepe cum Romānis confligēbant neque aliae gentes quiescēbant. Ităque cum hostes non desiērunt pecus abducĕre et sata populāri, Fabii, gens egregia, popŭlo auxilium promisērunt. In senātu enim Caeso Fabius consul pro gente "Vos alia bella", inquit, "curāte, Fabios cum Veientĭbus pugnāre sinĭte eique hosti nos opponĭte! Ad id bellum quam maxĭme studio incumbĕre decrevĭmus, et quod nobis proposuĭmus, fiet". Senātus hoc promissum non sprevit gratiaeque ingentes illis actae sunt, nam omnes novĕrant virtūtem Fabiōrum.
Postĕro die sex et trecenti milĭtes, omnes patricii, omnes unīus gentis, urbe excessērunt Veienti popŭlo sua sponte pestem minantes. Postquam ad Cremĕram flumen castra posuērunt; greges abducĕre et, quae ager genuĕrat, delēre non desiērunt.Tandem Veientes insidiis ferōcem hostem captāre decrevērunt. Ităque Fabiis praedantĭbus, quibus audacia intĕrim crevĕrat, pecŏra obviam egērunt. Fabii, uti consuevĕrant, in praedam incubuērunt. Subĭto autem ex insidiis surgĭtur. Tum illi, cum et a fronte et undīque hostes esse cognovissent, in collem recessērunt. Ibi cum multos prostravissent et certum vitae finem agnovissent, neque arma deposuērunt neque pacem petivērunt, sed omnes fortĭter pugnantes mortem occubuērunt. Neque enim Veientes huic hosti ignoscĕre parāti erant. Unus puer, qui nondum adolevĕrat neque bello interfuĕrat, servātus est.