Помогите пожалуйста перевести текст с латинского на русский.
Ususfructus
in iure cessionem tantum recipit. Nam
dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille
usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem retineat. Ipse usufructuarius in iure cedendo domino
proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et conuertatur in
proprietatem; alii uero in iure cedendo nihilo minus ius suum retinet; creditur
enim ea cessione nihil agi.
Sed haec
scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et
in iure cessionem recipiunt. Alioquin in prouincialibus praediis siue quis
usumfructum siue ius eundi agendi aquamue ducendi uel altius tollendi aedes aut
non tollendi, ne luminibus uicini officiatur, ceteraque similia iura
constituere uelit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest; quia ne
ipsa quidem praedia mancipationem aut in iure cessionem recipiunt.
Sed cum
ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intellegere
debemus horum usumfructum etiam in prouinciis per in iure cessionem constitui
posse.