Помогите, пожалуйста, перевести текст с латинского на русский
Multi apud Graecos clari medici sunt. Primus Graecorum medicus Aesculapius est, vir doctus, peritus et ingeniosus. Postea Aesculapius medicorum deus est. In libris Ноmeri de liberis Aesculapii legimus. Multa templa Graecorum Aesculapio sacra sunt. Templa Aesculapii plerumque in lucis sunt. Luci quoque deo sacri sunt. Medici Graecorum ad templa domicilia habent. Virum aegrum medici in templo ponere solent. Cum aeger addormit, deus ei in somno medicinam demonstrat. Aeger somnium suum medicis narrat, et medici ei remedium designant. Si convalescit aeger, morbum suum et remedium in tabula inscribit et muro templi eam ponit. Ita gratias deo agit.
С шестого предложения становится совсем мало понятно. Переводчики использовала, выходит ерунда.