Помогите перевести текст, пожалуйста! Зачет через 3 дня (( Заранее спасибо!
Daedalus Atheniensis artifex egregius ingeniosusque antiquis temporibus existimabatur. Sed animo erat invidioso nec aliquem sibi parem pati dicebatur. Itaque Talum nepotem suum et discipulum, qui arte sua magistrum superare videbatur, gloriae eius invidens occidit.
Нас caede commissa Athenis discessisse et in Cretam insulam, ubi rex Minos regnabat, venisse narratur. Cum in Creta esset, labyrinthum aedificium mirabile, unde exitus nullo modo reperiri poterat, regi aedificavit.
ost aliquot annos amore patriae tactus Cretam relinquere statuit. Rege autem id prohibente novum inauditumque iter per aera excogitavit, cum diceret: «Omnia possideat, non possidet aera Minos.»
Itaque pennis avium in certo ordine positis ceraque alligatis alas sibi et Icaro filio paravit, ut veras aves imitarentur. Opere suo mirabili perfecto filium instruit, ut inter caelum et terram media via volet, ne unda gravet pennas neque sol eas adurat. «Me duce, — inquit, — inter utrumque vola.» Haec cum dixisset, oscula nato dedisse et cum eo avolavisse narratur.
Aratores pastoresque, cum hos in caelo volantes viderent, esse deos credideruni. Iam magnam itineris partem fecerunt, cum Icarus puer imprudens praeceptoram patris sui oblitus audaci volatu gaudere coepit caelique cupidine tractus deseruit ducem suum et ad solem advolavit.