нужен перевод
Samnitibus subactis pleraeque gentes Italiae mediae et
inferioris parebant Romanis. Superior Italia appellabatur Gallia Citerior, id
est Gallia citra Alpes sita. Ibi enim Gallos consedisse supra diximus. Etiam
plures Galli Galliam Ulteriorem incolebant, alii Hispaniam, Britanniam,
Germaniam superiorem. Ex Germania posterioribus temporibus expulsi sunt.
Etruscos Romanis finitimos fuisse iam commemoravimus. Quos
prioribus saeculis ad oram Italiae ex ea parte Asiae navis appulisse certum
est, quam nos Asiam Міnorem nominamus. Interiores Italiae partes incolebant
Sabini, Aequi, Volsci et aliae gentes. Quibuscum per complura saecula Romanis
bella erant gerenda. Fortissimi erant ii, qui in summis iugis ante sub maxime
arduis montibus Appenninis sedes agrosque deterrimos habebant et venando
corpora exercebant. Eos Romanis ipsis cosanguineos simillimosque fuisse
apparet. Quam ob rem Romanis erat difficillimum eos subigere.
Italiam inferiorem Romani Magnam Graeciam appellabant, quod
Graeci prioribus incolis subactis ibi plurimas urbes condiderant. E quibus urbi
Romae proximae erant Cumae et Neapolis. In ea parte Italiae agri potiores erant
quam in ceteris partibus. Itaque Cumis et Neapoli prioribus temporibus plures
homines habitabant quam Romae. Sed cum Neapolim semper homines omnium nationum
venirent, mores ibi deteriores erant quam alibi. Tertio ante aeram nostram
saeculo Magna Graecia in Romanorum potestatem redacta est. Tum Romani
dominabantur usque ad extremos fines Italiae.